Memoria Theologorum Wirtenbergensium Resuscitata

Biographia Praecipvorum, Auctore: M. Ludovico Melchiore Eischlino, 

Bibliop. Anno M.D.C.C.IX., Pars 1. 

Seiten 40-41, 126,127,128,328,329,330,331 

CASPARUS GRAETERUS, HENRICUS RENTZIUS, ALEXANDER WOLFHARDTUS

(Ancestors of Ingeborg Brigitte Gastel )
 
 

Clar. 1540, Obiit 1552 - CASPARUS GRAETERUS 

Suevo-Halensis, Illustrissimi Wirtembergiae Ducis, Ulrici, Concionator Aulicus & Consilarius, Oetingero vel ....., vel sucedens, circa annum 1540. Singulus diebus singulas habuit Conciones in praesentia ipsius Principis, qui nec venatum abitat, nec balneo utebatur, nisi audito prius D... Verbo, exemplo utirarissimo, itae in omnialecola memorabili. (a) Deliberationes partim Smalcaidici Conventus, 1537.. partim doctrinae Imperialis, quam Interim vocarunt, eo tempore institutas, consiliis suis dextre adjuvit & prudenter moderatus est. (b) Jacobo Andreae, qui a Praefecto Bietigheimensi, Sacrificulorum Fautore, (pecuniam a Duce Ulrico, sibi in subsidium constitutam negante), ut veniam, seu dimissionem sui humilime peteret, coactus fuerat, una cum Johanne Knodero, Consilario, strenue adjuvit, ut non tantum ilie Praefectus durissima reprehensione corriperetur, verum etiam Jacobus novis sumtibus ad alendam familiam instruerctur. (c) Erat autem Graeterus Vir doctissimus ex Andrae testimonio, & de Reformatione Ducatus Wirtembergici optime meritus. Conciones stola furva vel viridi amictus habuisse perhibetur. Filium habuit Philippum, Pastorem Nagoltensem, posteaque Praepositum Heerbrechtingeniem, ex Opere Histor. Biblico & aliis scriptis celebrem. Generum vero ex filia, Henricum Renzium Abbatem San Georgianum. (d) Caducis ereptus ad caelestem Aulam migravit circa annum 1552. Claruit ab anno 40.ad 50. (e)

Scripta.

Catechesis, in 8. Teutsch. 

Bedencken eines freyen Concilii halber an Herzog Ulrichen / An. 1541.d.10.Febr. gestellt/Manuscriptum. 

Bedencken/wie der Streit in Religions-Sachen aufzuheben und hinzulegen. An.1544.d.1. Octobris, Manuscriptum. Ambo baec Consilia ex mandato Speciali Domini Ducis adornare debuit. 

(a) Phil. Graeter.in Pref. T.l.Histor, Biblica, & Serpilit Epit p.23.

(b) Fama Andr., reflor. P.m.50.

(c) Ibid p.m.29.30.31.

(d) Freher, Theatr.p.318.

(e) Conf.Aug,Brunn.p.30.

Nat. 1529.Clar.1567.Ubiit 1601. HENRICUS RENTZIUS -

Coenobii ad D. Georgium Abbas, Winspergae, oppido Ducatus Wirtembergici, natus est die Laurentii An. Chr. 1529. Patre Ulrico Rentzio, Cellario, Matre Euphrosyna Megenhartia. Cum in Schola patria literatum primitias percepisset, Pater filio huic suo studiis destinato stipendium a. D'om. Winspergae obtinuit, eumque Episcopo Herbipolensi in Sacris confirmandum praesentavit; nam Canonicus quidam Backnangae habitans, orru Megenhardus, Henricum fuum, si sacris operam daret, haeredem sibi diestinaverat. Is vero cum percepisset, cognatum a Patre fuo Ulrico post ortam Evangelii lucem, in Academiam Tubingensem missum fuisse, ira exardescens agnatam fuam, Henrici Rentzii Matrem, Testamento mutato prorsus ab haereditate exclusit. Missus autem a Parentibus in Paedogogium Stuttgardianum, in eo studiis insudavit usque ad Annum 1547. Quo reformatis a Duce Ulrico Ecclesiis Wirtembergicis, in Academiam Tubingensem promotus, & Ducis Stipendiariis fuit associatus; ibid. 7. Martii Anno 1548. Baccalaureus, & 4. Febr. 1551. Magister artium renunciatus, mox Inspector Stipendiariorum & Repentens factus est. An. 1554 Ecclesiae Brackenheimensis Diaconus, per trienninm ibi coelebs Verbum Verbum Dei docuit. An. Chr. 1557. Promotus ad Pastoratum Lustnaviensem, Tubingae vicinum. Exinde Lectiones & Disputationes Theologicas, in Academia Tubingensi sedulus accessit, Doctoris Theol. Gradum assumerc cupidus. Id cum Patri displicuisset, Anno 1560. Lustnavia discedeus, in Pastoratum Winnendensem, a Duce clementer admisius, ultra feptennium Ecclesiam illam cum laude docuit, usque dum Anno 1567. Circa Festum Pentecostes Abbas & Praelatus Coenobii adS. Georgium, unaque Ducis Wirtembergici Consiliarius fuit denominatus. Cum vero Superintendentis etiam Specialis munus ipsi fuisset injunctum, bis quotannis, Abbas iple secundus Coenobii Georgiani Evangelicus, Ecclesias sibi vicinas cum Coenobiis mondum penitus a Papatu reformatis, magno cum labore visitavit, Scholasque direxit. In Munere suo Ecclesiastico fidelem le praebuit Dei Ministrum, usque ad Annum Christi 1599. Aetatis 70. Quo propter Senium debilitatus, a Duce Wirtembergice Friderico, clementer dimissus, Nuerttinam ad Generum & Filiae Suae Eleonorae Maritum. M. Alexandrum Wolfarthum, Ecclesiae Nuertigensis Pastorem le contulit. Cum Conjuge Sua Casparis Graeteri Concionatoris Aulici Filia 44. Annos exegit, quae 5. Filios & 9, Filias ei peperit, e quibus duos Filios reliquit superstites, M. Ernestum Rentzium, Pastorem Ecclesiae Echterdingensem, & M. Ottonem Johannem, Theologiae Studiosum & Stipendarium Tubingensem. Sex vero filias vivena totidem Theologis elocavit, generis fuis, M. Nimirum Jacobo Lueblero Concionatori Ratisbonensi, M. Alexandro Wolfartho, Pastori Nuertenginsi, M. Alexandro Veringero, Pastori Rosenfeldensi, M. Petro Mendlino, Pastori Heiningensi, M. Jacobo Blossio, Pastori Buessingensi, & M. Johanni Henrico Crebero, Pastori Dachtelensi. Viribus tandem sensim consumtis, paucis ante obitum horis sopore profundo obrutus, placide obdormit Nuertting, d. 2. Septembris, Anno Christi 1601, aetatis 72. Concionem Funebrem ex Gen. 47. V.7.8.9.10. habuit Henricus Dauber, Diaconus Nuerttingensis.. Distichon Numerale continens Annum, Mensem, & Diem Obitus, composuit Daniel Cober, Discipulus: 

5. Altera LUX VbI SepteMbrIs sUb soLe refV Lslt, OCCVbVIt Letho RentzIVs ILLe pater. Praeco, Pater, Servus; sonui, fovi, coluique Sacra, Scholam, Christum; Voce rigore, fide. 

Ortum, artem, Cathedram; Weinsperga, Tubinga, 

Georgus; 

Dat, tribuit, mandat; Corpore, mente, fide. Fumam, Animam, Corpus; distergit, recreat, abdit, Virtus, Christus, humus; Laude, salute, sinu.

vid. Post Concionem Funebr. Etiam Freheri Theatre Ille Viror. P.I.Soct.z..p.318, & Serpilii Epitaph. Theolog. Sueriz.p.55. 

Nat, 1554, Cl 1520.Ob 1622 ALEXANDER WOLFHARDTUS -

Serenissimi Wirtembergiae Ducis Consiliarius & Abbas Alpirspacensis, natus est Waiblingae; E familia hujus loci tum temporis & propter Legatorum ad pias Causas memoriam, etiamnum ibi durantem, notissima, An.. Chr. 1554. Pater erat Michael Wolfhardt, Magistratus ibidem Oppidani membrum primarium: Mater Agnesa Hunnia, D. Aegidii Hunnii consanguinea. An. 1572 d. 26. Martii, postjacta fidei & literarum fundamenta, Esslingae Baccalaureus, Academia ob pestern ibi commorante, An. 1575. D.10. Aig. Tubingae Magister artium creatus est. A. 1579. D.8. Octobris, Canstadium ad Diaconatum promovebatur, ubi & Libro Concordiae subscripsit. Hic familiarem habuit Sacrifuculum Oeffingensem, qui Eum frequenter convenire & de Articulus sanctae fidei nostrae sermones conferre solebat. Invitabat autem is aliquo tempore Wolfhardtum, ut sese visitaret cum pollicitatione: Velle se illi Thesaurum omnem a se collectum & sibi admodum gratum exhibere videncum. Cum igiture comparuisset, duxit Eum in conclave bene munitum, & arca, quae fortiter conclusa erat, reserata, omnia & B. Lutheri & B. Brentii opera egregie compacta ostendit, affirmans: Hosce suos esse thesauros a se maximi semper aestimatos. Abiit tandem missificus Tubingam & Papatum resignavit. An. 1583. D.9. Martii, Parochia Struempfelbacensi Wolfhardto collata, quam An. 1585. Mense Septembri Pastoratus & Decanatus Nurtingensis est inlecutus. Quo per 24. Annos dextre defunctus An. C 1609. Abbatiae Alpirspacensi praefectus fuit, ubi & An. 1622. Terrenis valedixit, aetatis 75. Vir, A. Brunnio teste, (a) Pietate, eruditione, Virtute ac Prudentia praestantissimus, Matrimonium iniit, Anno 1579. Cum Eleonora, Henrici Renzii, tum Praetulis ad D. Georgium & Mariae Graeteriae (cujus genitor erat Casparus Graeter, duorum Illustrisimorum Principum D. Ulrici & D. Christophori Concionator Aulicus, qui viridi stola Ecclesiastica, (gruenen Kirchen-Rock) amictus cathedram ascendere solitus,) filia. Ex qua numerosam suscepit prolem. Inter filios Ulricum, Ludovicum, & Georgium Johannem. Johannes Ulricus Pastorem egit in pago Horcken prope Hailbronnam. Vir devotus oppido & Chymicus admodum industrius, qui vero, cum indubitata Spes esset lapidis Philosophorum adipiscendi, beatissime obiit. Ludovicus Pastor erat in pago Wilensi ad Lapidem (Weiler zum Stein) Diaeceseos Marpacensis. Prorsus singulari modo praeparavit hie cremorem Tartari & Aquam Vitae; de quibus scriptum edidit, quod Experimentum Cremoris Tartari nuncupavit. Dedicatum erat Illustrissimae Dominae Ducissae, Ursulae, Viduae in Nuertingen, Anno 1633. Georgio Johanni autem praerogativa Patriae a fratribus binis praerepta (tum temporis enim aegerrime bini fratres recipiebantur in Ministerium) ex avito solo cedendum erat. Studiis itaque Tubingae in Stipendio Ficleriano, in quod propter Cognationem cum D. Michaele Ficklero, Camerae Imperialis Spirae Advocato & Procuratore, sui temporis Famigeratissimo, intercedentem, receptus erat, absolutis, in Craichgoam, a Prae-Nobili Domino, Georgio Philippo a Fenningen, in Euchtersheim ad informandam prolem vocatus, An. 1625. Eodem anno Parochiam quoque Euchtersheimsem obtinuit. Hocquein tractu tam a Nobilibus, quorum plurimi regionem istam, nempe Creichgoviam inhabitant, quam ab ignobilibus impense honoratus atque dilectus, sed & mille calamitatibus bello tricennali vexatus tandem obiit, An. 1670 d. (?) Aprilis, cum prius horulam suae mortis, quam accuratilsime signicasset. Superstitem is reliquit filium, M. Alexandrum Rudolpphum, hodie Pastorem Oppidi Megalo-Bottwariensis doctissimum, Dominum Collegam, dum ibi Diaconum agerem, de me insigniter meritum, surculem e stemmate suo in Illustrihoc Ducatu ultimum, jamjam senescentem, Annum quippe aetatis 68. Ingressum & ad egressum, ut ipse scribit, sese accingentem, viribus tamen corporis & animae hactenus valde adhuc vegetum; cui hanc de Majoribus suis relationem memoratu non sindignam verbotenus, exceptis tantum paucissimis, debemus. Deus T.O.M. optimum Senem & Evchetam devotum conservet! 

Scripta Abbatis.

Leichpredigt ueber Prinzessin Johanna Elisabetha/Pfalzgraefin 
bey Rhein/Tuebingen/160 .4. 

Leichpredigt ueber den Tod Balthasar Mueschelins/auss 2. Chron. XXXV. An. 1608. in 4. 

Leichpredigt ueber Frau Barbara von Blanckenhorn/auss Act.XVI.v.11.15. Tuebingen/1601.4. 

Predigten vom Saltz/Matth. V. V.13. Manuscript.